| Et postquam adnuit, agere incipiunt: quem illum | 11.7.1 |
| tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat? | |
| usui et rebus subsidium praeparari ne quis inopia advocato- | |
| rum potentibus obnoxius sit. neque tamen eloquentiam | |
| gratuito contingere: omitti curas familiaris ut quis se alienis | 5 |
| negotiis intendat. multos militia, quosdam exercendo agros | |
| tolerare vitam: nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus | |
| ante providerit. facile Asinium et Messalam, inter Antonium | |
| et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familia- | |
| rum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum | 10 |
| induisse. prompta sibi exempla, quantis mercedibus P. | |
| Clodius aut C. Curio contionari soliti sint. se modicos | |
| senatores <qui> quieta re publica nulla nisi pacis emolumenta | |
| peterent. cogitaret plebem quae toga enitesceret: sublatis | |
| studiorum pretiis etiam studia peritura. ut minus decora | 15 |
| haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis | |
| <posuit> modum usque ad dena sestertia quem egressi repe- | |
| tundarum tenerentur. |