| Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse | 11.8.1 |
| Armeniis <iussuque G.> Caesaris vinctum memoravi, monente | |
| Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus. is | |
| rex Hiberis idemque Mithridatis frater nuntiabat discordare | |
| Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi. | 5 |
| nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri Artabano | |
| coniugique ac filio eius paraverat, unde metus [eius] in | |
| ceteros, et accivere Vardanen. ille, ut erat magnis ausis | |
| promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque | |
| et exterritum Gotarzen proturbat; neque cunctatur quin | 10 |
| proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus domina- | |
| tionem eius abnuentibus. in quos ut patris sui quoque | |
| defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, | |
| implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti | |
| amnis muroque et commeatibus firmatae. interim Gotarzes | 15 |
| Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat, | |
| coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud | |
| campos castra contulit. |