| Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent | 11.9.1 |
| incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi | |
| militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul | |
| Hibero exercitu campos persultante. nec enim restitere | |
| Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto. | 5 |
| paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, | |
| versis illuc quibusdam procerum; dein litteris Caesaris | |
| coercitus, et cuncta in Mithridaten fluxere, atrociorem | |
| quam novo regno conduceret. at Parthi imperatores cum | |
| pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium | 10 |
| insidiis quas Gotarzes fratri patefecit; congressique primo | |
| cunctanter, dein complexi dextras apud altaria deum pepigere | |
| fraudem inimicorum ulcisci atque ipsi inter se concedere. | |
| potiorque Vardanes visus retinendo regno: at Gotarzes ne | |
| quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam abiit. | 15 |
| regressoque Vardani deditur Seleucia septimo post defectio- | |
| nem anno, non sine dedecore Parthorum quos una civitas | |
| tam diu eluserat. |