| Exim validissimas praefecturas invisit; et reciperare | 11.10.1 |
| Armeniam avebat, ni a Vibio Marso, Syriae legato, bellum | |
| minitante cohibitus foret. atque interim Gotarzes paenitentia | |
| concessi regni et vocante nobilitate, cui in pace durius | |
| servitium est, contrahit copias. et hinc contra itum ad | 5 |
| amnem Erinden; in cuius transgressu multum certato | |
| pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes | |
| subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat. | |
| ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam | |
| victores longinquam militiam aspernabantur. igitur extructis | 10 |
| monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante | |
| Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens | |
| gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior; qui dolo | |
| ante composito incautum venationique intentum interfecere, | |
| primam intra iuventam, sed claritudine paucos inter senum | 15 |
| regum, si perinde amorem inter popularis quam metum apud | |
| hostis quaesivisset. nece Vardanis turbatae Parthorum res | |
| inter ambiguos quis in regnum acciperetur. multi ad | |
| Gotarzen inclinabant, quidam ad Meherdaten prolem | |
| Phraatis, obsidio nobis datum: dein praevaluit Gotarzes; | 20 |
| potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos | |
| mittere ad principem Romanum occultas preces, quis | |
| permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant. |