| Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post | 11.11.1 |
| Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus | |
| ediderat, spectati sunt. utriusque principis rationes prae- | |
| termitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani | |
| composui. nam is quoque edidit ludos saecularis iisque | 5 |
| intentius adfui sacerdotio quindecimvirali praeditus ac tunc | |
| praetor; quod non iactantia refero sed quia collegio quin- | |
| decimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum | |
| exequebantur officia caerimoniarum. sedente Claudio | |
| circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae | 10 |
| inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et | |
| L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum | |
| Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco | |
| praesagii acceptus est. vulgabaturque adfuisse infantiae | |
| eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis | 15 |
| miraculis adsimilata: nam ipse, haudquaquam sui detractor, | |
| unam omnino anguem in cubiculo visam narrare solitus est. |