| Verum inclinatio populi supererat ex memoria Ger- | 11.12.1 |
| manici, cuius illa reliqua suboles virilis; et matri Agrippinae | |
| miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper | |
| infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et | |
| accusatores novo et furori proximo amore distinebatur. nam | 5 |
| in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exar- | |
| serat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius | |
| exturbaret vacuoque adultero poteretur. neque Silius flagitii | |
| aut periculi nescius erat: sed certo si abnueret exitio et non | |
| nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et | 10 |
| praesentibus frui pro solacio habebat. illa non furtim sed | |
| multo comitatu ventitare domum, egressibus adhaerescere, | |
| largiri opes honores; postremo, velut translata iam fortuna, | |
| servi liberti paratus principis apud adulterum visebantur. |