| Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis | 11.14.1 |
| effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae huma- | |
| nae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inven- | |
| tores perhibent; inde Phoenicas, quia mari praepollebant, | |
| intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam reppererint | 5 |
| quae acceperant. quippe fama est Cadmum classe Phoeni- | |
| cum vectum rudibus adhuc Graecorum populis artis eius | |
| auctorem fuisse. quidam Cecropem Atheniensem vel Linum | |
| Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum me- | |
| morant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum | 10 |
| Simoniden ceteras repperisse. at in Italia Etrusci ab Corin- | |
| thio Demarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt; | |
| et forma litteris Latinis quae veterrimis Graecorum. sed | |
| nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt. | |
| quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui imperi- | 15 |
| tante eo, post oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc in aere | |
| publico †dis plebiscitis per fora ac templa fixo. |