| Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspi- | 11.15.1 |
| cum, ne vetustissima Italiae disciplina per desidiam exole- | |
| sceret: saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quo- | |
| rum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius | |
| habitas; primoresque Etruriae sponte aut patrum Romano- | 5 |
| rum impulsu retinuisse scientiam et in familias propagasse: | |
| quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, | |
| et quia externae superstitiones valescant. et laeta quidem | |
| in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, | |
| ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitte- | 10 |
| rarentur. factum ex eo senatus consultum, viderent ponti- | |
| fices quae retinenda firmandaque haruspicum. |