| Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, | 11.16.1 |
| amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis | |
| regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus. pater- | |
| num huic genus e Flavo fratre Arminii, mater ex Actumero | |
| principe Chattorum erat; ipse forma decorus et armis | 5 |
| equisque in patrium nostrumque morem exercitus. igitur | |
| Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile | |
| decus magno animo capessere: illum primum Romae ortum | |
| nec obsidem, sed civem ire externum ad imperium. ac | |
| primo laetus Germanis adventus atque eo quod nullis dis- | 10 |
| cordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli, | |
| modo comitatem et temperantiam, nulli invisa, saepius | |
| vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. iamque | |
| apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius | |
| suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- | 15 |
| terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae | |
| libertatem et Romanas opes insurgere. adeo neminem | |
| isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi | |
| exploratoris Flavi progenies super cunctos attollatur? frustra | |
| Arminium praescribi: cuius si filius hostili in solo adultus | 20 |
| in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio | |
| servitio cultu, omnibus externis: at si paterna Italico mens | |
| esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos | |
| penatis quam parentem eius exercuisse. |