| His atque talibus magnas copias coegere, nec pau- | 11.17.1 |
| ciores Italicum sequebantur. non enim inrupisse ad invitos | |
| sed accitum memorabat, quando nobilitate ceteros anteiret: | |
| virtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo | |
| Actumero praeberet. nec patrem rubori, quod fidem ad- | 5 |
| versus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam | |
| omisisset. falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui | |
| privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per | |
| discordias habeant. adstrepebat huic alacre vulgus; et | |
| magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda for- | 10 |
| tuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobar- | |
| dorum opibus refectus per laeta per adversa res Cheruscas | |
| adflictabat. |