| Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et | 11.18.1 |
| morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem | |
| Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canni- | |
| nefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus | |
| navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non | 5 |
| ignarus ditis et imbellis esse. at Corbulo provinciam ingres- | |
| sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa | |
| militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quae- | |
| que habiles, per aestuaria et fossas adegit; luntribusque | |
| hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia | 10 |
| satis composita sunt, legiones operum et laboris ignavas, | |
| populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis | |
| agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret. stationes | |
| vigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur; | |
| feruntque militem quia vallum non accinctus, atque alium | 15 |
| quia pugione tantum accinctus foderet, morte punitos. quae | |
| nimia et incertum an falso iacta originem tamen e severitate | |
| ducis traxere; intentumque et magnis delictis inexorabi- | |
| lem scias cui tantum asperitatis etiam adversus levia crede- | |
| batur. | 20 |