| Ceterum is terror milites hostisque in diversum adfecit: | 11.19.1 |
| nos virtutem auximus, barbari ferociam infregere. et natio | |
| Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam in- | |
| fensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a | |
| Corbulone descriptos: idem senatum, magistratus, leges im- | 5 |
| posuit. ac ne iussa exuerent praesidium immunivit, missis | |
| qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gan- | |
| nascum dolo adgrederentur. nec inritae aut degeneres insi- | |
| diae fuere adversus transfugam et violatorem fidei. sed | |
| caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina | 10 |
| rebellionis praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud | |
| quosdam sinistra fama. cur hostem conciret? adversa in | |
| rem publicam casura: sin prospere egisset, formidolosum | |
| paci virum insignem et ignavo principi praegravem. igitur | |
| Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit ut referri | 15 |
| praesidia cis Rhenum iuberet. |