| Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni eae | 11.20.1 |
| litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul | |
| offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, | |
| ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos | |
| quondam duces Romanos,' signum receptui dedit. ut tamen | 5 |
| miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et | |
| viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani | |
| vitarentur. insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quam- | |
| vis bellum negavisset. | |
| Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipisci- | 10 |
| tur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis | |
| argenti; unde tenuis fructus nec in longum fuit: at legioni- | |
| bus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto | |
| gravia, humum infra moliri. quis subactus miles, et quia | |
| pluris per provincias similia tolerabantur, componit occultas | 15 |
| litteras nomine exercituum, precantium imperatorem, ut, | |
| quibus permissurus esset exercitus, triumphalia ante tri- | |
| bueret. |