| A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo | 11.23.1 |
| senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appella- | |
| tur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius | |
| adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea | |
| super re variusque rumor. et studiis diversis apud principem | 5 |
| certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut | |
| senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim | |
| indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei | |
| publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis | |
| moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. | 10 |
| an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi | |
| coetus alienigenarum velut captivitas inferatur? quem ultra | |
| honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio | |
| senator foret? oppleturos omnia divites illos, quorum avi | |
| proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro | 15 |
| vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint. | |
| recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui <sub> | |
| Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis: | |
| fruerentur sane vocabulo civitatis: insignia patrum, decora | |
| magistratuum ne vulgarent. | 20 |