| His atque talibus haud permotus princeps et statim | 11.24.1 |
| contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores | |
| mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in | |
| civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est, | |
| hortantur uti paribus consiliis <in> re publica capessenda, | 5 |
| transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim | |
| ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, | |
| et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia | |
| in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut | |
| non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen | 10 |
| nostrum coalescerent. tunc solida domi quies et adversus | |
| externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, | |
| cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis | |
| provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num | |
| paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia | 15 |
| Narbonensi transivisse? manent posteri eorum nec amore in | |
| hanc patriam nobis concedunt. quid aliud exitio Lacedae- | |
| moniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, | |
| nisi quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri | |
| Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem | 20 |
| die hostis, dein civis habuerit. advenae in nos regnaverunt: | |
| libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique | |
| falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. at cum | |
| Senonibus pugnavimus: scilicet Vulsci et Aequi numquam | |
| adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus: | 25 |
| sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus. | |
| ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio | |
| quam adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax. | |
| iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes | |
| suas inferant potius quam separati habeant. omnia, patres | 30 |
| conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere: | |
| plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, | |
| ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc | |
| quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla | |
| erit.' | 35 |