| Orationem principis secuto patrum consulto primi | 11.25.1 |
| Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi | |
| antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum | |
| populo Romano usurpant. | |
| Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar | 5 |
| vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes | |
| fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus | |
| maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant, | |
| exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps | |
| Augustus lege Saenia sublegere; laetaque haec in rem | 10 |
| publicam munia multo gaudio censoris inibantur. famosos | |
| probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et | |
| recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit, | |
| monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius | |
| exuendi ordinis: facilem eius rei veniam; et motos senatu | 15 |
| excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum ac | |
| pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent. | |
| ob ea Vipstanus consul rettulit patrem senatus appellandum | |
| esse Claudium: quippe promiscum patris patriae cogno- | |
| mentum; nova in rem publicam merita non usitatis vocabulis | 20 |
| honoranda: sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsen- | |
| tantem. condiditque lustrum quo censa sunt civium quin- | |
| quagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta | |
| duo. isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit: haud | |
| multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus <est> ut | 25 |
| deinde ardesceret in nuptias incestas. |