| Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare | 11.37.1 |
| vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira: | |
| tantum inter extrema superbiae gerebat. ac ni caedem eius | |
| Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem. | |
| nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis dele- | 5 |
| nitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc | |
| enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die | |
| adesset. quod ubi auditum et languescere ira, redire amor | |
| ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria | |
| timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus | 10 |
| et tribuno, qui aderat, exequi caedem: ita imperatorem | |
| iubere. custos et exactor e libertis Euodus datur; isque | |
| raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente | |
| matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis | |
| eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque | 15 |
| ne percussorem opperiretur: transisse vitam neque aliud | |
| quam morti decus quaerendum. sed animo per libidines | |
| corrupto nihil honestum inerat; lacrimaeque et questus inriti | |
| ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque | |
| tribunus per silentium, at libertus increpans multis et | 20 |
| servilibus probris. |