| Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam | 12.2.1 |
| Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum | |
| disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam noverca- | |
| libus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis | |
| pignora. Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum | 5 |
| adsumeretur, eo ipso superbam; longeque rectius Lolliam | |
| induci, quando nullos liberos genuisset, vacuam aemulatione | |
| et privignis parentis loco futuram. at Pallas id maxime in | |
| Agrippina laudare quod Germanici nepotem secum traheret, | |
| dignum prorsus imperatoria fortuna: stirpem nobilem et | 10 |
| familiae <Iuliae> Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina | |
| expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum | |
| aliam in domum ferret. |