| Praevaluere haec adiuta Agrippinae inlecebris: ad | 12.3.1 |
| eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit | |
| patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria | |
| iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa fuit, struere | |
| maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn. Ahenobarbo | 5 |
| genuerat, et Octaviae Caesaris filiae moliri; quod sine | |
| scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat | |
| Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumpha- | |
| lium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia | |
| vulgi. sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui | 10 |
| non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa. |