| Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque | 12.6.1 |
| patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando | |
| maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere | |
| feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem. nec | |
| diu anquirendum quin Agrippina claritudine generis anteiret: | 5 |
| datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes | |
| honestas. id vero egregium, quod provisu deum vidua | |
| iungeretur principi sua tantum matrimonia experto. audi- | |
| visse a parentibus, vidisse ipsos abripi coniuges ad libita | |
| Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur | 10 |
| immo documentum, quo uxorem imperator acciperet. | |
| at enim nova nobis in fratrum filias coniugia: sed | |
| aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita; et | |
| sobrinarum diu ignorata tempore addito percrebuisse. | |
| morem accommodari prout conducat, et fore hoc quoque | 15 |
| in iis quae mox usurpentur. |