| Haud defuere qui certatim, si cunctaretur Caesar, vi | 12.7.1 |
| acturos testificantes erumperent curia. conglobatur promisca | |
| multitudo populumque Romanum eadem orare clamitat. | |
| nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se | |
| gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo | 5 |
| iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in poste- | |
| rum statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis | |
| matrimonii cupitor, Alledius Severus eques Romanus, quem | |
| plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant. versa ex eo | |
| civitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam, | 10 |
| ut Messalina, rebus Romanis inludenti. adductum et | |
| quasi virile servitium: palam severitas ac saepius superbia; | |
| nihil domi impudicum, nisi dominationi expediret. cupido | |
| auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno | |
| pararetur. | 15 |