| Die nuptiarum Silanus mortem sibi conscivit, sive eo | 12.8.1 |
| usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad | |
| invidiam. Calvina soror eius Italia pulsa est. addidit | |
| Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum | |
| Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod | 5 |
| poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur. | |
| at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam | |
| exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum | |
| in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque | |
| Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem | 10 |
| ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrip- | |
| pinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae | |
| credebatur. |