| Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem | 12.11.1 |
| Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque | |
| divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, | |
| omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. | |
| addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non domi- | 5 |
| nationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clemen- | |
| tiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora | |
| capesseret. hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum | |
| urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen ferenda regum | |
| ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc | 10 |
| satietate gloriae provectam ut externis quoque gentibus | |
| quietem velit. datum posthac C. Cassio, qui Syriae praeerat, | |
| deducere iuvenem ripam ad Euphratis. |