| Ea tempestate Cassius ceteros praeminebat peritia | 12.12.1 |
| legum: nam militares artes per otium ignotae, industriosque | |
| aut ignavos pax in aequo tenet. ac tamen quantum sine | |
| bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, | |
| cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret: ita | 5 |
| dignum maioribus suis et familia Cassia per illas quoque | |
| gentis celebrata. igitur excitis quorum de sententia petitus | |
| rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius | |
| amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus | |
| advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris | 10 |
| cunctatione languescere aut in perfidiam mutari: ita urgeret | |
| coepta. quod spretum fraude Acbari, qui iuvenem ignarum | |
| et summam fortunam in luxu ratum multos per dies attinuit | |
| apud oppidum Edessam. et vocante Carene promptasque | |
| res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopo- | 15 |
| tamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, | |
| quia hiems occipiebat. |