| Exim nivibus et montibus fessi, postquam campos | 12.13.1 |
| propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque | |
| amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates | |
| societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per | |
| occulta et magis fida inclinabat. sed capta in transitu | 5 |
| urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, <et> castellum insigne | |
| fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum | |
| proelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotarzes | |
| apud montem, cui nomen Sanbulos, vota dis loci suscipie- | |
| bat, praecipua religione Herculis, qui tempore stato per | 10 |
| quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos venatui | |
| adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas accepere, | |
| per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum | |
| anhelitu redeunt. rursum deus, qua silvas pererraverit, | |
| nocturno visu demonstrat, reperiunturque fusae passim | 15 |
| ferae. |