| Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, | 12.14.1 |
| flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per | |
| insectationes et nuntios ad proelium vocaretur, nectere | |
| moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad | |
| fidem hostis emercari. ex quis Izates Adiabeno, mox | 5 |
| Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, | |
| et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma | |
| petere reges quam habere. at Meherdates validis auxiliis | |
| nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reli- | |
| quum, rem in casum dare proelioque experiri statuit. nec | 10 |
| detrectavit pugnam Gotarzes deminutis hostibus ferox; | |
| concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec | |
| Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo | |
| globus circumveniret. tum omni spe perdita Meherdates, | |
| promissa Parracis paterni clientis secutus, dolo eius vincitur | 15 |
| traditurque victori. atque ille non propinquum neque | |
| Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans, | |
| auribus decisis vivere iubet, ostentui clementiae suae et | |
| in nos dehonestamento. dein Gotarzes morbo obiit, | |
| accitusque in regnum Vonones Medos tum praesidens. | 20 |
| nulla huic prospera aut adversa quis memoraretur: brevi | |
| et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in | |
| filium eius Vologesen translatae. |