| At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus, | 12.15.1 |
| postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus | |
| abisse cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa | |
| rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite | |
| Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas; | 5 |
| postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat | |
| imperioque eius potitur. quae ubi cognita et iam iamque | |
| Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus | |
| Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia | |
| resumpserat, externas et ipsi gratias quaesivere missis legatis | 10 |
| ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat. nec fuit | |
| in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem | |
| Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus | |
| proeliis Eunones certaret, obsidia urbium Romani capes- | |
| serent. | 15 |