| Postero misere legatos, veniam liberis corporibus | 12.17.1 |
| orantis: servitii decem milia offerebant. quod aspernati | |
| sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam | |
| multitudinem custodia cingere arduum: belli potius iure | |
| caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum | 5 |
| caedis. excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil | |
| tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes | |
| loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur. igitur | |
| Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an | |
| patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas, | 10 |
| datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna | |
| gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem | |
| tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit. sed in | |
| regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae | |
| mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere | 15 |
| barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium inter- | |
| fectis. |