| Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat | 12.18.1 |
| cuius misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor | |
| olim, deinde hostis, metuebatur: Romanorum nemo id | |
| auctoritatis aderat ut promissa eius magni penderentur. | |
| ad Eunonen convertit, propriis odiis <non> infensum et recens | 5 |
| coniuncta nobiscum amicitia validum. igitur cultu vultuque | |
| quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam | |
| ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit | |
| 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte | |
| adsum: utere, ut voles, prole magni Achaemenis, quod | 10 |
| mihi solum hostes non abstulerunt.' |