| At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et | 12.19.1 |
| prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque | |
| quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae | |
| veniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem | |
| in hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus, | 5 |
| magnarum nationum regibus primam ex similitudine for- | |
| tunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem | |
| victoriae esse. bellorum egregios finis quoties ignoscendo | |
| transigatur: sic Zorsini victo nihil ereptum. pro Mithri- | |
| date, quando gravius mereretur, non potentiam neque | 10 |
| regnum precari, sed ne triumpharetur neve poenas capite | |
| expenderet. |