| Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domi- | 12.26.1 |
| tium adulatione; rogataque lex qua in familiam Claudiam | |
| et nomen Neronis transiret. augetur et Agrippina cogno- | |
| mento Augustae. quibus patratis nemo adeo expers miseri- | |
| cordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret. | 5 |
| desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis perintem- | |
| pestiva novercae officia in ludibrium vertebat, intellegens | |
| falsi. neque enim segnem ei fuisse indolem ferunt, sive | |
| verum, seu periculis commendatus retinuit famam sine | |
| experimento. | 10 |