| C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domi- | 12.25.1 |
| tium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippi- | |
| nae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, | |
| stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici | |
| pueritiam robore circumdaret: sic apud divum Augustum, | 5 |
| quamquam nepotibus subnixum, viguisse privignos; a | |
| Tiberio super propriam stirpem Germanicum adsumptum: | |
| se quoque accingeret iuvene partem curarum capessituro. | |
| his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, | |
| habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto | 10 |
| acceperat modum. adnotabant periti nullam antehac | |
| adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab | |
| Atto Clauso continuos duravisse. |