Regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata: sed 12.24.1
initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit,
noscere haud absurdum reor. igitur a foro boario, ubi
aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus ani-
malium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus 5
ut magnam Herculis aram amplecteretur; inde certis spatiis
interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi,
mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum
Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed
a Tito Tatio additum urbi credidere. mox pro fortuna 10
pomerium auctum. et quos tum Claudius terminos
posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum.