| Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reve- | 12.23.1 |
| rentiam datum ut senatoribus eius provinciae non exquisita | |
| principis sententia, iure quo Sicilia haberetur, res suas | |
| invisere liceret. Ituraeique et Iudaei defunctis regibus | |
| Sohaemo atque Agrippa provinciae Syriae additi. Salutis | 5 |
| augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac | |
| deinde continuari placitum. et pomerium urbis auxit | |
| Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam | |
| terminos urbis propagare datur. nec tamen duces Romani, | |
| quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant nisi | 10 |
| L. Sulla et divus Augustus. |