| Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae | 12.22.1 |
| infensa, quod secum de matrimonio principis certavisset, | |
| molitur crimina et accusatorem qui obiceret Chaldaeos, | |
| magos interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super | |
| nuptiis imperatoris. exim Claudius inaudita rea multa de | 5 |
| claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii geni- | |
| tam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio | |
| quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis con- | |
| sulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia | |
| et materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis | 10 |
| cederet Italia. ita quinquagies sestertium ex opibus im- | |
| mensis exuli relictum. et Calpurnia inlustris femina per- | |
| vertitur, quia formam eius laudaverat princeps, nulla | |
| libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra | |
| ultima stetit. in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem | 15 |
| adigeretur. damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus | |
| accusantibus Bithynis. |