| Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per | 12.21.1 |
| Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro | |
| fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox | |
| eius in vulgum hisce verbis: 'non sum remissus ad te, sed | |
| reversus: vel si non credis, dimitte et quaere.' vultu | 5 |
| quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus | |
| circumdatus visui populo praeberetur. consularia insignia | |
| Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur. |