| Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per | 12.30.1 |
| campos vagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius | |
| Hermundurusque illic ingruerant. igitur degressus castellis | |
| Vannius funditur proelio, quamquam rebus adversis lauda- | |
| tus quod et pugnam manu capessiit et corpore adverso | 5 |
| vulnera excepit. ceterum ad classem in Danuvio oppe- | |
| rientem perfugit; secuti mox clientes et acceptis agris in | |
| Pannonia locati sunt. regnum Vangio ac Sido inter se | |
| partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an | |
| servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa | 10 |
| caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt. |