| At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae | 12.31.1 |
| res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen- | |
| tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme | |
| iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus | |
| metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui | 5 |
| restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur | |
| infensaque et infida pax non duci, non militi requiem per- | |
| mitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avo- | |
| nam <inter> et Sabrinam fluvios cohibere parat. quod primi | |
| Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia socie- | 10 |
| tatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus cir- | |
| cumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti | |
| aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. ea muni- | |
| menta dux Romanus, quamquam sine robore legionum so- | |
| cialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis | 15 |
| cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc | |
| dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos | |
| turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis | |
| effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius | |
| legati M. Ostorius servati civis decus meruit. | 20 |