At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae
|
12.31.1
|
res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen-
|
|
tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme
|
|
iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus
|
|
metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui
|
5
|
restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur
|
|
infensaque et infida pax non duci, non militi requiem per-
|
|
mitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avo-
|
|
nam <inter> et Sabrinam fluvios cohibere parat. quod primi
|
|
Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia socie-
|
10
|
tatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus cir-
|
|
cumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti
|
|
aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. ea muni-
|
|
menta dux Romanus, quamquam sine robore legionum so-
|
|
cialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis
|
15
|
cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc
|
|
dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos
|
|
turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis
|
|
effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius
|
|
legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
|
20
|