| Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul | 12.35.1 |
| obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi | |
| atrox et propugnatoribus frequens terrebat. sed miles | |
| proelium poscere, cuncta virtute expugnabilia clamitare; | |
| praefectique <et> tribuni paria disserentes ardorem exercitus | 5 |
| intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae impene- | |
| trabilia quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud | |
| difficulter evadit. ubi ventum ad aggerem, dum missilibus | |
| certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes orie- | |
| bantur: postquam facta testudine rudes et informes saxo- | 10 |
| rum compages distractae parque comminus acies, decedere | |
| barbari in iuga montium. sed eo quoque inrupere feren- | |
| tarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto | |
| gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos | |
| nulla loricarum galearumve tegmina; et si auxiliaribus re- | 15 |
| sisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, | |
| spathis et hastis auxiliarium sternebantur. clara ea victoria | |
| fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem | |
| accepti. |