| Ipse, ut ferme intuta sunt adversa, cum fidem Car- | 12.36.1 |
| timanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victori- | |
| bus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia | |
| coeptum. unde fama eius evecta insulas et proximas pro- | |
| vincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebant- | 5 |
| que visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset. | |
| ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat; et Caesar | |
| dum suum decus extollit, addidit gloriam victo. vocatus | |
| quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in armis | |
| praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc ince- | 10 |
| dentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis | |
| externis quaesiverat traducta, mox fratres et coniunx et filia, | |
| postremo ipse ostentatus. ceterorum preces degeneres | |
| fuere ex metu: at non Caratacus aut vultu demisso aut | |
| verbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc | 15 |
| modum locutus est. |