| 'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum | 12.37.1 |
| prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc | |
| urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses | |
| claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem | |
| foedere <in> pacem accipere. praesens sors mea ut mihi | 5 |
| informis, sic tibi magnifica est. habui equos viros, arma | |
| opes: quid mirum si haec invitus amisi? nam si vos | |
| omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem | |
| accipiant? si statim deditus traderer, neque mea fortuna | |
| neque tua gloria inclaruisset; et supplicium mei oblivio | 10 |
| sequeretur: at si incolumem servaveris, aeternum exemplar | |
| clementiae ero.' ad ea Caesar veniam ipsique et coniugi | |
| et fratribus tribuit. atque illi vinclis absoluti Agrippinam | |
| quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem qui- | |
| bus principem laudibus gratibusque venerati sunt. novum | 15 |
| sane et moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis | |
| praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam | |
| ferebat. |