| Vocati posthac patres multa et magnifica super ca- | 12.38.1 |
| ptivitate Carataci disseruere, neque minus id clarum quam | |
| quod Syphacem P. Scipio, Persen L. Paulus, et si qui alii | |
| vinctos reges populo Romano ostendere. censentur Ostorio | |
| triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, | 5 |
| sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta | |
| apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis | |
| acrius ad ultionem exarsere. praefectum castrorum et | |
| legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis re- | |
| lictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proxi- | 10 |
| mis subventum foret copiarum obsidio occidione obcubuis- | |
| sent: praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus | |
| quisque e manipulis cecidere. nec multo post pabulantis | |
| nostros missasque ad subsidium turmas profligant. |