| Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo | 12.39.1 |
| fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum | |
| robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. effugere | |
| hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra hinc | |
| proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per pa- | 5 |
| ludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob | |
| praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. ac praecipua | |
| Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris | |
| Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias | |
| traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. | 10 |
| igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incau- | |
| tius populantis intercepere; spoliaque et captivos largiendo | |
| ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum | |
| taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hosti- | |
| bus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, | 15 |
| at certe bellum absumpsisset. |