| At Caesar cognita morte legati, ne provincia sine | 12.40.1 |
| rectore foret, A. Didium suffecit. is propere vectus non | |
| tamen integras res invenit, adversa interim legionis pugna, | |
| cui Manlius Valens praeerat; auctaque et apud hostis eius | |
| rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo au- | 5 |
| gente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, | |
| venia iustior tribueretur. Silures id quoque damnum intu- | |
| lerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur. | |
| sed post captum Caratacum praecipuus scientia rei mili- | |
| taris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi, | 10 |
| fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartiman- | |
| duam reginam matrimonio teneret; mox orto discidio et | |
| statim bello etiam adversus nos hostilia induerat. sed | |
| primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartiman- | |
| dua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. inde | 15 |
| accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio | |
| subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius | |
| invadunt. quod nobis praevisum, et missae auxilio co- | |
| hortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis | |
| laetior fuit. neque dispari eventu pugnatum a legione, cui | 20 |
| Caesius Nasica praeerat; nam Didius senectute gravis | |
| et multa copia honorum per ministros agere et arcere | |
| hostem satis habebat. haec, quamquam a duobus pro prae- | |
| toribus pluris per annos gesta, coniunxi ne divisa haud | |
| perinde ad memoriam sui valerent: ad temporum ordinem | 25 |
| redeo. |