| Ti. Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consu- | 12.41.1 |
| libus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei pu- | |
| blicae habilis videretur. et Caesar adulationibus senatus | |
| libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero | |
| iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra | 5 |
| urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur. addi- | |
| tum nomine eius donativum militi, congiarium plebei. et | |
| ludicro circensium, quod adquirendis vulgi studiis edeba- | |
| tur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali veste tra- | |
| vecti sunt: spectaret populus hunc decore imperatorio, | 10 |
| illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque prae- | |
| sumeret. simul qui centurionum tribunorumque sortem | |
| Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per | |
| speciem honoris; etiam libertorum si quis incorrupta fide, | |
| depellitur tali occasione. obvii inter se Nero Britannicum | 15 |
| nomine, ille Domitium salutavere. quod ut discordiae ini- | |
| tium Agrippina multo questu ad maritum defert: sperni | |
| quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit | |
| populus, intra penatis abrogari; ac nisi pravitas tam in- | |
| fensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem. | 20 |
| commotus his quasi criminibus optimum quemque educato- | |
| rem filii exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae | |
| eius imponit. |