| Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat, | 12.42.1 |
| ni praetoriarum cohortium cura exolverentur Lusius Geta | |
| et Rufrius Crispinus, quos Messalinae memores et liberis | |
| eius devinctos credebat. igitur distrahi cohortis ambitu | |
| duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore discipli- | 5 |
| nam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad | |
| Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen | |
| cuius sponte praeficeretur. suum quoque fastigium Agrip- | |
| pina extollere altius: carpento Capitolium ingredi, qui | |
| honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus veneratio- | 10 |
| nem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem | |
| eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, | |
| unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae praeci- | |
| puus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate | |
| extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione | 15 |
| corripitur, deferente Iunio Lupo senatore. is crimina ma- | |
| iestatis et cupidinem imperii obiectabat; praebuissetque | |
| auris Caesar, nisi Agrippinae minis magis quam precibus | |
| mutatus esset, ut accusatori aqua atque igni interdiceret. | |
| hactenus Vitellius voluerat. | 20 |