| Eodem anno bellum inter Armenios Hiberosque | 12.44.1 |
| exortum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter se | |
| motuum causa fuit. genti Parthorum Vologeses imperi- | |
| tabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum | |
| regnum adeptus; Hiberos Pharasmanes vetusta posses- | 5 |
| sione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus | |
| nostris. erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, de- | |
| cora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus, | |
| claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae regnum | |
| senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam | 10 |
| ut cupidinem occultaret. igitur Pharasmanes iuvenem po- | |
| tentiae promptum et studio popularium accinctum, vergen- | |
| tibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et | |
| Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a | |
| semet memorando: sed vim differendam et potiorem dolum | 15 |
| quo incautum opprimerent. ita Radamistus simulata ad- | |
| versus patrem discordia tamquam novercae odiis impar | |
| pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem | |
| liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit, | |
| ignaro et ornante insuper Mithridate. | 20 |