| Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad | 12.45.1 |
| patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, | |
| cetera armis exequenda. interim Pharasmanes belli causas | |
| confingit: proelianti sibi adversus regem Albanorum et | |
| Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque in- | 5 |
| iuriam excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias | |
| filio tradidit. ille inruptione subita territum exutumque | |
| campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum | |
| loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, | |
| centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris | 10 |
| quam machinamenta et astus oppugnationum: at nobis ea | |
| pars militiae maxime gnara est. ita Radamistus frustra vel | |
| cum damno temptatis munitionibus obsidium incipit; et | |
| cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obte- | |
| stante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi | 15 |
| Romani scelere et pecunia verterentur. postremo quia | |
| multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus | |
| obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen | |
| bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae | |
| doceret quo in statu Armenia foret. | 20 |