| Fausto Sulla Salvio Othone consulibus Furius Scri- | 12.52.1 |
| bonianus in exilium agitur, quasi finem principis per Chal- | |
| daeos scrutaretur. adnectebatur crimini Vibia mater eius, | |
| ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens. pater Scribo- | |
| niani Camillus arma per Dalmatiam moverat; idque ad | 5 |
| clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum | |
| conservaret. neque tamen exuli longa posthac vita fuit: morte | |
| fortuita an per venenum extinctus esset, ut quisque credidit, | |
| vulgavere. de mathematicis Italia pellendis factum senatus | |
| consultum atrox et inritum. laudati dehinc oratione prin- | 10 |
| cipis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte | |
| cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati | |
| adicerent. |